ALISONTIA vel ALISUNTIA

ALISONTIA vel ALISUNTIA
ALISONTIA, vel ALISUNTIA
vulgo Alsitz. fluv. Gall. Belgicae per ducatum Lucemburgensem in Mosellam supra Treviros una cum Sura influens; qui et Als aliis nominatur Antonin. Scalig. ad Auson. c. 2. Alfe interpretatur, et Alifontiam reponendum esse suspicatur, et sic legit Ausonii locum in Mosella, v. 371.
Stringit frugiferas felix Alifontia ripas.
Ubi alii Alisuntia. Nic. Lloydius. Totus est pagi Vabrensis, et nonnullis quoque Alsat, dicitur, nomine ad Alsantiam, quô in veterib. tabulis insignitur, proxime accedente. Alluit montem S. Iohannis, Luciliburgum Luxembourg, villam Crupftam Crouchten, infra Marisch; Villare Viller: inde Atarto Atart auctus, apud Etleburgum in Suram effunditur. Scaligero male Alf vel Alb explicatur; hic enim Gallis Alve dictus, ad vicum cognominem effluit in Mosellam, paulo supra Eltz fluvioli et Mosellae confluentem, Latinisque Alba nuncupatus est. Habet ab Alisontia vel Alsontia, vallis proxima nomen, quae Alisontiâ irrigata, Alisontiensis sub Ottonibus dicta est: item pagus German. vocatus Elischovve, cuius mentio fit in divisione regni Lotharii, inter Basiniacum et Varasch: quod territorium Elisgaugium vocatur, in Vita S. Wandregisili Verodunensis, Abbatis Fontanellae, ubi ille Monasterium in possesione sua exstruxisse dicitur. Meminit Alisontiae Ausonius in Mosella, et Surâ, in quem devolvitur, non minorem facit, hôc distichô:
Nec minor hoc, tacitum qui per sola pinguia labens,
Stringit frugiferas felix Alisontia ripas.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”